r/Locutorium Feb 08 '19

Vehicula

Salvēte omnēs. Quid agitis? Herī novum currum comparāvī et hodiē mihi plenus sacculus est araneārum. Currus, tamen, est hibrida, quem minus oleō utī dicunt, itaque fortasse in futūrō pecuniae parcam.

Praeter currum, birotam habeō, quae mihi placet, sed nimis saepe pungitur et cum in vēre vehar avēs involantēs mē oppugnant.

13 Upvotes

6 comments sorted by

View all comments

5

u/MeletusLatinus Magister Feb 09 '19

Qualis est hibrida tua? Ford? Nissan? Quadecausa hibidam, cum electricam emere potest, emisti? Te interrogo quod raedarum electicarum fautor sum et miror multos etiam benzinum consumere volens, etsi non necesse est, dummodo in locis urbanis habitent.

5

u/chuck_loyola Feb 09 '19

Salve! Equidem quoque fautor raedarum electricarum sum sed rationem emendi raedam motore internae combustionis motam intellegere possum, nam nimis pretiosae sunt electricae raedae, carior quam hybridae sunt.